Evangelium Secundum Lucam*

Caput 13: Versus 25

Cum autem,etc. Paterfamilias Christus, cum ubique ex Divinitate sit, illis jam intus esse dicitur, quos in coelo praesens sua visione laetificat, sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adjuvat. Intrabit ergo cum totam Ecclesiam ad sui contemplationem perducet. Claudet ostium, cum reprobis locum poenitentiae tollet, qui foris stantes pulsabunt, id est a justis segregati, misericordiam quam contempserunt frustra implorabunt.Incipietis foris stare.Modo tempore misericordiae contendite, quia tempore judicii reprobis tollitur locus poenitentiae, qui nunc aperitur cunctis pie quaerentibus.Nescio vos.Non novit lux tenebras, id est non aspicit, quia, si aspiceret, tenebrae non essent.
(* Traductions européennes)